Capitulum II – Pensum C
Ziehe die Kästchen in die leeren Lücken.
«Puella» non vocabulum masculinum, sed vocabulum femininum est.
Marcus non servus, sed filius Iulii est.
Medus et Davus servi Iulii sunt.
In familiā Iulii tres liberi sunt.
Cornelius vir Graecus non est, sed vir Romanus.
Iulia est filia Iulii.
Domina ancillarum est Aemilia.
Centum servi sunt in familiā.
Syra domina non est, sed ancilla.
Quintus est filius Iulii.
Quis est Quintus?
Qui sunt Medus et Davus?
Marcusne quoque servus Iulii est?
Cuius filia est Iulia?
Quot liberi sunt in familiā Iulii?
Quot servi in familiā sunt?
Num Syra domina est?
Quae est domina ancillarum?
Estne Cornelius vir Graecus?
Num «puella» vocabulum masculinum est?
Absenden
Ich gebe auf! Bitte Antwort(en) anzeigen.
Übung beenden
Create fill-in-the-blank quizzes with
clozetesting.com